| Latin Vulgate |
| Matthew 11:1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret
in civitatibus eorum. |
| 11:2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, |
| 11:3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? |
| 11:4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. |
| 11:5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: |
| 11:6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. |
| 11:7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? |
| 11:8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. |
| 11:9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. |
| Matthew 11:10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. |
| 11:11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. |
| 11:12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. |
| 11:13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: |
| 11:14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. |
| 11:15 Qui habet aures audiendi, audiat. |
| 11:16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus |
| 11:17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. |
| 11:18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. |
| 11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus.
Et justificata est sapientia a filiis suis. |
| Matthew 11:20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: |
| 11:21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in
cilicio et cinere pœnitentiam egissent. |
| 11:22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. |
| 11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent
virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. |
| 11:24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. |
| 11:25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus,
et prudentibus, et revelasti ea parvulis. |
| 11:26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. |
| 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare. |
| 11:28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. |
| 11:29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. |
| Matthew 11:30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. |